WESTSAXONES

WESTSAXONES
WESTSAXONES
populi angliae, e Germanis oriundi, Westsaxoniam seu Saxoniam Occidentalem tractum late maritimum Cornubiam usque, incolentes. Sub horum ditionem coeuntibus Cantianis, et reliquis Saxonibus, horum lege, vixerunt. Primus autem, post Ethelbertum Cantii Regem, Inas Saxonum Occidental. Rex, circa A. C. 712. leges suis dedit. Successit Merciorum Legislator Offa, A. C. 758. inde pius, inclitus, felix, Aluredus Rex item Occiduorum Saxonum, trium priorum legibus recognitis, quidquid dignum, in suas transcripsit, et Anglis omnibus imposuit, Regnum ordinavit, literas et scientias omnes pene exstinctas suscitavit, etc. Post eum suas prom sêre leges Eduardus senior, Aethelstanus, Edmundus, Edgarus, Ethelredus, Saxones; et Canutus Danus. Eduardus dein Confessor, triplice iustitiae lance sublatâ, Anglos, Danos et Marcios unô iure uti voluit. Vide Saxones Occidentales. Addo hîc, Regnum hoc, tertium ordine, ex VII. illis, quae Anglo-Saxones in Britannia Insul. constituêre, a Cerdicio fundatum esse A. C. 519. postmodum sub Rege Egberto, Heptarchiâ illâ in Monarchiam conversâ, primus hic perpetuus Monarcha factus, abrogatô Saxonum nomine, universam gentem appellari voluit Auglos, et Regnum Angliam A. C. 800. Georgius Hornius, Orbe Imper. cum animadv. L. Ioachimi Felleri, p. 314.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”